

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 45: Versus 1
Haec dicit Dominus Christo.Apud Romanos diadema, apud Judaeos unctio, et reges facit et sacerdotes, a qua et christi dicuntur. Cyrus christus, non unctione, sed dignitate.Et dorsa regum.[ID.]Quae civitas illi non patuit? Quis regum terga non vertit? qui muri, ante inexpugnabiles, non sunt ejus obsidione subversi? Haec autem completa plenius invenies in historia Xenophontis.